- ALTILIA
- I.ALTILIAGall. Authie, fluv. Galliae in Picardia. Dulendium oppid. rigat, et cadit in Oceanum, in Pontivo tractu. Oritur autem in confinio Artesiae, supra vicum Authie.II.ALTILIALiguriae oppid. hodie Alteiola. Volaterran.III.ALTILIApeculiari ratione saginata, quae in mensa Salomonis quottidie absumerentur, indigitari voce Barburim, 1. Regum. c. 4. v. 23. Et crant cibaria Salomoms in dies decem boves ---- praeter cervos et capreas et bubalos et barburos saginatos; Graecis interpretibus videtur, unde ὀζνίθων ενλεκτῶν ῃομάδων habent, quasi significentur aves electae altiles, eaeque gallinacei generis. De qua interpretatione quid sentiendum, vide Sam Bochart. Hieroz. part. poster. l. 1. c. 19. et infra in voce Barburi. Apud Car. du Fresne, Altilia in congregatione ministrari, Regulâ S. Aureliani vetitum esse legimus, quem vide in Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.